Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Exagitet ne me tantum tua, deprecor, uxor —
  2. Quae mihi nescio quo non erit aequa modo —
  3. Neve meos coram scindi patiare capillos
  4. Et leviter dicas: 'haec quoque nostra fuit.'
  5. Vel patiare licet, dum ne contempta relinquar —
  6. Hic mihi vae! miserae concutit ossa metus.
  7. Quid tamen expectas? Agamemnona paenitet irae,
  8. Et iacet ante tuos Graecia maesta pedes.
  9. Vince animos iramque tuam, qui cetera vincis!
  10. Quid lacerat Danaas inpiger Hector opes?
  11. Arma cape, Aeacide, sed me tamen ante recepta,
  12. Et preme turbatos Marte favente viros!
  13. Propter me mota est, propter me desinat ira,
  14. Simque ego tristitiae causa modusque tuae.
  15. Nec tibi turpe puta precibus succumbere nostris;
  16. Coniugis Oenides versus in arma prece est.