Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Cur ea praeterita est? cur non ventura timebas?
  2. Tam bona cur periit, nec tibi rapta via est?
  3. Protinus ut similis detur tibi copia cursus,
  4. Hoc melior certe, quo prior, illa fuit.
  5. At cito mutata est pacati forma profundi.
  6. Tempore, cum properas, saepe minore venis.
  7. Hic, puto, deprensus nil, quod querereris, haberes,
  8. Meque tibi amplexo nulla noceret hiemps.
  9. Certe ego tum ventos audirem laeta sonantis,
  10. Et numquam placidas esse precarer aquas.
  11. Quid tamen evenit, cur sis metuentior undae
  12. Contemptumque prius nunc vereare fretum?
  13. Nam memini, cum te saevum veniente minaxque
  14. Non minus, aut multo non minus, aequor erat;
  15. Cum tibi clamabam: 'sic tu temerarius esto,
  16. Ne miserae virtus sit tua flenda mihi!'
  17. Unde novus timor hic, quoque illa audacia fugit?
  18. Magnus ubi est spretis ille natator aquis?