Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sic ubi deceptae pars est mihi maxima noctis
  2. Acta, subit furtim lumina fessa sopor.
  3. Forsitan invitus mecum tamen, inprobe, dormis,
  4. Et, quamquam non vis ipse venire, venis.
  5. Nam modo te videor prope iam spectare natantem,
  6. Bracchia nunc umeris umida ferre meis,
  7. Nunc dare, quae soleo, madidis velamina membris,
  8. Pectora nunc nostro iuncta fovere sinu
  9. Multaque praeterea linguae reticenda modestae,
  10. Quae fecisse iuvat, facta referre pudet.
  11. Me miseram! brevis est haec et non vera voluptas;
  12. Nam tu cum somno semper abire soles.
  13. Firmius, o, cupidi tandem coeamus amantes,
  14. Nec careant vera gaudia nostra fide!
  15. Cur ego tot viduas exegi frigida noctes?
  16. Cur totiens a me, lente morator, abes?
  17. Est mare, confiteor, non nunc tractabile nanti;
  18. Nocte sed hesterna lenior aura fuit.