Epistulae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Nec tenui vocem. 'quid,' ait, 'tua crimina prodis?'
- Oraque clamantis conscia pressit anus.
- Quid faciam infelix? gemitus dolor edere cogit,
- Sed timor et nutrix et pudor ipse vetant.
- Contineo gemitus elapsaque verba reprendo
- Et cogor lacrimas conbibere ipsa meas.
- Mors erat ante oculos, et opem Lucina negabat —
- Et grave, si morerer, mors quoque crimen erat —
- Cum super incumbens scissa tunicaque comaque
- Pressa refovisti pectora nostra tuis,
- Et mihi 'vive, soror, soror o carissima,' dixti;
- 'Vive nec unius corpore perde duos!
- Spes bona det vires; fratri nam nupta futura es.
- Illius, de quo mater, et uxor eris.'
- Mortua, crede mihi, tamen ad tua verba revixi:
- Et positum est uteri crimen onusque mei.
- Quid tibi grataris? media sedet Aeolus aula;
- Crimina sunt oculis subripienda patris.
- Frugibus infantem ramisque albentis olivae
- Et levibus vittis sedula celat anus,