Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Omne latus terrae cingit mare; navita nusquam,
  2. Nulla per ambiguas puppis itura vias.
  3. Finge dari comitesque mihi ventosque ratemque —
  4. Quid sequar? accessus terra paterna negat.
  5. Ut rate felici pacata per aequora labar,
  6. Temperet ut ventos Aeolus — exul ero!
  7. Non ego te, Crete centum digesta per urbes,
  8. Adspiciam, puero cognita terra Iovi,
  9. Ut pater et tellus iusto regnata parenti
  10. Prodita sunt facto, nomina cara, meo.
  11. Cum tibi, ne victor tecto morerere recurvo,
  12. Quae regerent passus, pro duce fila dedi,
  13. Tum mihi dicebas: 'per ego ipsa pericula iuro,
  14. Te fore, dum nostrum vivet uterque, meam.'
  15. Vivimus, et non sum, Theseu, tua — si modo vivit
  16. Femina periuri fraude sepulta viri.
  17. Me quoque, qua fratrem mactasses, inprobe, clava;
  18. Esset, quam dederas, morte soluta fides.
  19. Nunc ego non tantum, quae sum passura, recordor,
  20. Et quaecumque potest ulla relicta pati: