Epistulae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Iam seges est, ubi Troia fuit, resecandaque falce
- Luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus;
- Semisepulta virum curvis feriuntur aratris
- Ossa, ruinosas occulit herba domos.
- Victor abes, nec scire mihi, quae causa morandi,
- Aut in quo lateas ferreus orbe, licet!
- Quisquis ad haec vertit peregrinam litora puppim,
- Ille mihi de te multa rogatus abit,
- Quamque tibi reddat, si te modo viderit usquam,
- Traditur huic digitis charta notata meis.
- Nos Pylon, antiqui Neleia Nestoris arva,
- Misimus; incerta est fama remissa Pylo.
- Misimus et Sparten; Sparte quoque nescia veri.
- Quas habitas terras, aut ubi lentus abes?
- Utilius starent etiamnunc moenia Phoebi —
- Irascor votis, heu, levis ipsa meis!