Epistulae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Omnia namque tuo senior te quaerere misso
- Rettulerat nato Nestor, at ille mihi.
- Rettulit et ferro Rhesumque Dolonaque caesos,
- Utque sit hic somno proditus, ille dolo.
- Ausus es — o nimium nimiumque oblite tuorum! —
- Thracia nocturno tangere castra dolo
- Totque simul mactare viros, adiutus ab uno!
- At bene cautus eras et memor ante mei!
- Usque metu micuere sinus, dum victor amicum
- Dictus es Ismariis isse per agmen equis.
- Sed mihi quid prodest vestris disiecta lacertis
- Ilios et, murus quod fuit, esse solum,
- Si maneo, qualis Troia durante manebam,
- Virque mihi dempto fine carendus abest?
- Diruta sunt aliis, uni mihi Pergama restant,
- Incola captivo quae bove victor arat.