Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Si maneo, qualis Troia durante manebam,
  2. Virque mihi dempto fine carendus abest?
  3. Diruta sunt aliis, uni mihi Pergama restant,
  4. Incola captivo quae bove victor arat.
  5. Iam seges est, ubi Troia fuit, resecandaque falce
  6. Luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus;
  7. Semisepulta virum curvis feriuntur aratris
  8. Ossa, ruinosas occulit herba domos.
  9. Victor abes, nec scire mihi, quae causa morandi,
  10. Aut in quo lateas ferreus orbe, licet!
  11. Quisquis ad haec vertit peregrinam litora puppim,
  12. Ille mihi de te multa rogatus abit,
  13. Quamque tibi reddat, si te modo viderit usquam,
  14. Traditur huic digitis charta notata meis.
  15. Nos Pylon, antiqui Neleia Nestoris arva,
  16. Misimus; incerta est fama remissa Pylo.