Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. 'Hac ibat Simois; haec est Sigeia tellus;
  2. Hic steterat Priami regia celsa senis.
  3. Illic Aeacides, illic tendebat Ulixes;
  4. Hic lacer admissos terruit Hector equos.'
  5. Omnia namque tuo senior te quaerere misso
  6. Rettulerat nato Nestor, at ille mihi.
  7. Rettulit et ferro Rhesumque Dolonaque caesos,
  8. Utque sit hic somno proditus, ille dolo.
  9. Ausus es — o nimium nimiumque oblite tuorum! —
  10. Thracia nocturno tangere castra dolo
  11. Totque simul mactare viros, adiutus ab uno!
  12. At bene cautus eras et memor ante mei!
  13. Usque metu micuere sinus, dum victor amicum
  14. Dictus es Ismariis isse per agmen equis.
  15. Sed mihi quid prodest vestris disiecta lacertis
  16. Ilios et, murus quod fuit, esse solum,