Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Omnia possideant; illis Campusque forumque
  2. Serviat, hi pacem crudaque bella gerant —
  3. Tantum ne nostros avidi liceantur amores,
  4. Et — satis est — aliquid pauperis esse sinant!
  5. At nunc, exaequet tetricas licet illa Sabinas,
  6. Imperat ut captae qui dare multa potest;
  7. Me prohibet custos, in me timet illa maritum.
  8. Si dederim, tota cedet uterque domo!
  9. O si neclecti quisquam deus ultor amantis
  10. Tam male quaesitas pulvere mutet opes!
  1. Memnona si mater, mater ploravit Achillem,
  2. Et tangunt magnas tristia fata deas,
  3. Flebilis indignos, Elegia, solve capillos!
  4. A, nimis ex vero nunc tibi nomen erit! —
  5. Ille tui vates operis, tua fama, Tibullus
  6. Ardet in extructo, corpus inane, rogo.
  7. Ecce, puer Veneris fert eversamque pharetram
  8. Et fractos arcus et sine luce facem;
  9. Adspice, demissis ut eat miserabilis alis
  10. Pectoraque infesta tundat aperta manu!