Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Cur, modo Vestalis, taedas invitor ad ullas
  2. Turpis et Iliacis infitianda focis?
  3. Quid moror et digitis designor adultera vulgi?
  4. Desint famosus quae notet ora pudor!'
  5. Hactenus, et vestem tumidis praetendit ocellis
  6. Atque ita se in rapidas perdita misit aquas.
  7. Supposuisse manus ad pectora lubricus amnis
  8. Dicitur et socii iura dedisse tori.
  9. Te quoque credibile est aliqua caluisse puella;
  10. Sed nemora et silvae crimina vestra tegunt.
  11. Dum loquor, increvit latis spatiosior undis,
  12. Nec capit admissas alveus altus aquas.
  13. Quid mecum, furiose, tibi? quid mutua differs
  14. Gaudia? quid coeptum, rustice, rumpis iter?
  15. Quid? si legitimum flueres, si nobile flumen,
  16. Si tibi per terras maxima fama foret —
  17. Nomen habes nullum, rivis collecte caducis,
  18. Nec tibi sunt fontes nec tibi certa domus!
  19. Fontis habes instar pluviamque nivesque solutas,
  20. Quas tibi divitias pigra ministrat hiemps;