Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Cornua si tua nunc ubi sint, Acheloe, requiram,
- Herculis irata fracta querere manu;
- Nec tanti Calydon nec tota Aetolia tanti,
- Una tamen tanti Deianira fuit.
- Ille fluens dives septena per ostia Nilus,
- Qui patriam tantae tam bene celat aquae,
- Fertur in Euanthe collectam Asopide flammam
- Vincere gurgitibus non potuisse suis.
- Siccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus,
- Cedere iussit aquam; iussa recessit aqua.
- Nec te praetereo, qui per cava saxa volutans
- Tiburis Argei pomifera arva rigas,
- Ilia cui placuit, quamvis erat horrida cultu,
- Ungue notata comas, ungue notata genas.
- Illa gemens patruique nefas delictaque Martis
- Errabat nudo per loca sola pede.
- Hanc Anien rapidis animosus vidit ab undis
- Raucaque de mediis sustulit ora vadis
- Atque ita 'quid nostras' dixit 'teris anxia ripas,
- Ilia, ab Idaeo Laumedonte genus?