Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Indignere licet, iuvat inconcessa voluptas;
  2. Sola placet, 'timeo!' dicere siqua potest.
  3. Nec tamen ingenuam ius est servare puellam —
  4. Hic metus externae corpora gentis agat!
  5. Scilicet ut possit custos 'ego' dicere 'feci,'
  6. In laudem servi casta sit illa tui?
  7. Rusticus est nimium, quem laedit adultera coniunx,
  8. Et notos mores non satis urbis habet
  9. In qua Martigenae non sunt sine crimine nati
  10. Romulus Iliades Iliadesque Remus.
  11. Quo tibi formosam, si non nisi casta placebat?
  12. Non possunt ullis ista coire modis.
  13. Si sapis, indulge dominae vultusque severos
  14. Exue, nec rigidi iura tuere viri,
  15. Et cole quos dederit — multos dabit — uxor amicos.
  16. Gratia sic minimo magna labore venit;
  17. Sic poteris iuvenum convivia semper inire
  18. Et, quae non dederis, multa videre domi.
  1. 'Nox erat, et somnus lassos submisit ocellos;
  2. Terruerunt animum talia visa meum: