Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Desine, crede mihi, vitia inritare vetando;
  2. Obsequio vinces aptius illa tuo.
  3. Vidi ego nuper equum contra sua vincla tenacem
  4. Ore reluctanti fulminis ire modo;
  5. Constitit ut primum concessas sensit habenas
  6. Frenaque in effusa laxa iacere iuba!
  7. Nitimur in vetitum semper cupimusque negata;
  8. Sic interdictis imminet aeger aquis.
  9. Centum fronte oculos, centum cervice gerebat
  10. Argus — et hos unus saepe fefellit Amor;
  11. In thalamum Danae ferro saxoque perennem
  12. Quae fuerat virgo tradita, mater erat;
  13. Penelope mansit, quamvis custode carebat,
  14. Inter tot iuvenes intemerata procos.
  15. Quidquid servatur cupimus magis, ipsaque furem
  16. Cura vocat; pauci, quod sinit alter, amant.
  17. Nec facie placet illa sua, sed amore mariti;
  18. Nescio quid, quod te ceperit, esse putant.
  19. Non proba fit, quam vir servat, sed adultera cara;
  20. Ipse timor pretium corpore maius habet.