Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Et, cur non liceat, quaerenti reddita causa est,
  2. Quod nimium dominae cura molesta tua est.
  3. Si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereri
  4. Desine; quem metuit quisque, perisse cupit.
  5. Vir quoque non sapiens; quid enim servare laboret,
  6. Unde nihil, quamvis non tueare, perit?
  7. Sed gerat ille suo morem furiosus amori
  8. Et castum, multis quod placet, esse putet;
  9. Huic furtiva tuo libertas munere detur,
  10. Quam dederis illi, reddat ut illa tibi.
  11. Conscius esse velis — domina est obnoxia servo;
  12. Conscius esse times — dissimulare licet.
  13. Scripta leget secum — matrem misisse putato!
  14. Venerit ignotus — postmodo notus erit.
  15. Ibit ad adfectam, quae non languebit, amicam:
  16. Visat! iudiciis aegra sit illa tuis.
  17. Si faciet tarde, ne te mora longa fatiget,
  18. Inposita gremio stertere fronte potes.
  19. Nec tu, linigeram fieri quid possit ad Isim,
  20. Quaesieris nec tu curva theatra time!