Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Conscius adsiduos commissi tollet honores —
  2. Quis minor est autem quam tacuisse labor?
  3. Ille placet versatque domum neque verbera sentit;
  4. Ille potens — alii, sordida turba, iacent.
  5. Huic, verae ut lateant causae, finguntur inanes;
  6. Atque ambo domini, quod probat una, probant.
  7. Cum bene vir traxit vultum rugasque coegit,
  8. Quod voluit fieri blanda puella, facit.
  9. Sed tamen interdum tecum quoque iurgia nectat,
  10. Et simulet lacrimas carnificemque vocet.
  11. Tu contra obiciens, quae tuto diluat illa,
  12. Et veris falso crimine deme fidem.
  13. Sic tibi semper honos, sic alta peculia crescent.
  14. Haec fac, in exiguo tempore liber eris.
  15. Adspicis indicibus nexas per colla catenas?
  16. Squalidus orba fide pectora carcer habet.
  17. Quaerit aquas in aquis et poma fugacia captat
  18. Tantalus — hoc illi garrula lingua dedit.
  19. Dum nimium servat custos Iunonius Io,
  20. Ante suos annos occidit; illa dea est!