Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Cum bene vir traxit vultum rugasque coegit,
- Quod voluit fieri blanda puella, facit.
- Sed tamen interdum tecum quoque iurgia nectat,
- Et simulet lacrimas carnificemque vocet.
- Tu contra obiciens, quae tuto diluat illa,
- Et veris falso crimine deme fidem.