Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Conscius adsiduos commissi tollet honores —
- Quis minor est autem quam tacuisse labor?
- Ille placet versatque domum neque verbera sentit;
- Ille potens — alii, sordida turba, iacent.
- Huic, verae ut lateant causae, finguntur inanes;
- Atque ambo domini, quod probat una, probant.