Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ille placet versatque domum neque verbera sentit;
  2. Ille potens — alii, sordida turba, iacent.
  3. Huic, verae ut lateant causae, finguntur inanes;
  4. Atque ambo domini, quod probat una, probant.
  5. Cum bene vir traxit vultum rugasque coegit,
  6. Quod voluit fieri blanda puella, facit.
  7. Sed tamen interdum tecum quoque iurgia nectat,
  8. Et simulet lacrimas carnificemque vocet.
  9. Tu contra obiciens, quae tuto diluat illa,
  10. Et veris falso crimine deme fidem.