Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sed gerat ille suo morem furiosus amori
  2. Et castum, multis quod placet, esse putet;
  3. Huic furtiva tuo libertas munere detur,
  4. Quam dederis illi, reddat ut illa tibi.
  5. Conscius esse velis — domina est obnoxia servo;
  6. Conscius esse times — dissimulare licet.
  7. Scripta leget secum — matrem misisse putato!
  8. Venerit ignotus — postmodo notus erit.
  9. Ibit ad adfectam, quae non languebit, amicam:
  10. Visat! iudiciis aegra sit illa tuis.
  11. Si faciet tarde, ne te mora longa fatiget,
  12. Inposita gremio stertere fronte potes.
  13. Nec tu, linigeram fieri quid possit ad Isim,
  14. Quaesieris nec tu curva theatra time!
  15. Conscius adsiduos commissi tollet honores —
  16. Quis minor est autem quam tacuisse labor?
  17. Ille placet versatque domum neque verbera sentit;
  18. Ille potens — alii, sordida turba, iacent.