Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. At facie tenerae laudata saepe puellae,
  2. Ad vatem, pretium carminis, ipsa venit.
  3. Magna datur merces! heroum clara valete
  4. Nomina; non apta est gratia vestra mihi!
  5. Ad mea formosos vultus adhibete, puellae,
  6. Carmina, purpureus quae mihi dictat Amor!
  1. Quem penes est dominam servandi cura, Bagoa,
  2. Dum perago tecum pauca, sed apta, vaca.
  3. Hesterna vidi spatiantem luce puellam
  4. Illa, quae Danai porticus agmen habet.
  5. Protinus, ut placuit, misi scriptoque rogavi.
  6. Rescripsit trepida 'non licet!' illa manu;
  7. Et, cur non liceat, quaerenti reddita causa est,
  8. Quod nimium dominae cura molesta tua est.
  9. Si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereri
  10. Desine; quem metuit quisque, perisse cupit.
  11. Vir quoque non sapiens; quid enim servare laboret,
  12. Unde nihil, quamvis non tueare, perit?