Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quod licet, ingratum est; quod non licet acrius urit.
  2. Ferreus est, siquis, quod sinit alter, amat
  3. Speremus pariter, pariter metuamus amantes,
  4. Et faciat voto rara repulsa locum.
  5. Quo mihi fortunam, quae numquam fallere curet?
  6. Nil ego, quod nullo tempore laedat, amo!
  7. Viderat hoc in me vitium versuta Corinna,
  8. Quaque capi possem, callida norat opem.
  9. A, quotiens sani capitis mentita dolores
  10. Cunctantem tardo iussit abire pede!
  11. A, quotiens finxit culpam, quantumque licebat
  12. Insonti, speciem praebuit esse nocens!
  13. Sic ubi vexarat tepidosque refoverat ignis,
  14. Rursus erat votis comis et apta meis.