Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quas mihi blanditias, quam dulcia verba parabat
  2. Oscula, di magni, qualia quotque dabat!
  3. Tu quoque, quae nostros rapuisti nuper ocellos,
  4. Saepe time simulans, saepe rogata nega;
  5. Et sine me ante tuos proiectum in limine postis
  6. Longa pruinosa frigora nocte pati.
  7. Sic mihi durat amor longosque adolescit in annos;
  8. Hoc iuvat; haec animi sunt alimenta mei.
  9. Pinguis amor nimiumque patens in taedia nobis
  10. Vertitur et, stomacho dulcis ut esca, nocet.
  11. Si numquam Danaen habuisset aenea turris,
  12. Non esset Danae de Iove facta parens;
  13. Dum servat Iuno mutatam cornibus Io,
  14. Facta est, quam fuerat, gratior illa Iovi.