Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Et posito remis petierunt litora malo.
  2. Caesar, ut emissas venti rapuere carinas,
  3. Absconditque fretum classes, et litore solus
  4. Dux stetit Hesperio, non illum gloria pulsi
  5. Laetificat Magni: queritur quod tuta per aequor
  6. Terga ferant hostes. Neque enim iam sufficit ulla
  7. Praecipiti fortuna viro: nec vincere tanti,
  8. Ut bellum differret, erat. Tunc pectore curas
  9. Expulit armorum, pacique intentus agebat,
  10. Quoque modo vanos populi conciret amores,
  11. Gnarus et irarum caussas, et summa favoris
  12. Annona momenta trahi. Namque adserit urbes
  13. Sola fames, emiturque metus, cum segne potentes
  14. Vulgus alunt. Nescit plebes ieiuna timere.
  15. Curio Sicanias transcendere iussus in urbes,
  16. Qua mare tellurem subitis aut obruit undis,
  17. Aut scidit, et medias fecit sibi litora terras.
  18. Via illic ingens pelagi, semperque laborant
  19. Aequora, ne rupti repetant confinia montes.
  20. Bellaque Sardoas etiam sparguntur in oras.