Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Dum non securos liceat mihi rumpere somnos,
  2. Et nullum vestro vacuum sit tempus amori,
  3. Sed teneat Caesarque dies, et Iulia noctes.
  4. Me non Lethaeae, coniux, oblivia ripae
  5. Immemorem fecere tui, regesque silentum
  6. Permisere sequi. Veniam, te bella gerente,
  7. In medias acies. Numquam tibi, Magne, per umbras
  8. Perque meos manes generum non esse licebit.
  9. Abscidis frustra ferro tua pignora. Bellum
  10. Te faciet civile meum. Sic fata, refugit
  11. Umbra per amplexus trepidi dilapsa mariti.
  12. Ille, dei quamvis cladem manesque minentur,
  13. Maior in arma ruit, certa cum mente malorum.
  14. Et, quid, ait, vani terremur imagine visus?
  15. Aut nihil est sensus animis a morte relictum,
  16. Aut mors ipsa nihil. Titan iam pronus in undas
  17. Ibat, et igniferi tantum demerserat orbis,
  18. Quantum deesse solet lunae, seu plena futura est,
  19. Seu iam plena fuit: tunc obtulit hospita tellus
  20. Puppibus accessus faciles: legere rudentes,