Civil War
Lucan
Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.
- Per tacitum mundi. Tunc omnia flumina Nilus
- Uno fonte vomens non uno gurgite perfert.
- Rumor, ab Oceano, qui terras adligat omnes,
- Exundante procul violentum erumpere Nilum,
- Aequoreosque sales longo mitescere tractu.
- Nec non Oceano pasci Phoebumque polumque
- Credimus: hunc, caldi tetigit cum brachia Cancri,
- Sol rapit, atque undae plus, quam quod digerat aer,
- Tolitur. Hoc noctes referunt, Niloque refundunt.
- Ast ego, si tantam ius est mihi solvere litem,
- Quasdam, Caesar, aquas post mundi sera peracti
- Saecula, concussis terrarum erumpere venis,
- Non id agente deo, quasdam compage sub ipsa
- Cum toto coepisse reor, quas ille creator
- Atque opifex rerum certo sub iure coercet.
- Quae tibi noscendi Nilum, Romane, cupido,
- Et Phariis Persisque fuit, Macetumque tyrannis:
- Nullaque non aetas voluit conferre futuris
- Notitiam: sed vincit adhuc natura latendi.
- Summus Alexander regum, quos Memphis adorat,