Civil War
Lucan
Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.
- Nilus adest mundo, contraque incensa Leonis
- Ora tumet: Cancroque suam torrente Syenen,
- Imploratus adest: nec campos liberat undis,
- Donec in autumnum declinet Phoebus, et umbras
- Extendat Meroe. Quis caussas reddere possit
- Sic iussit natura parens decurrere Nilum:
- Sic opus est mundo. - Zephyros quoque vana vetustas
- His adscribit aquis, quorum stata tempora flatus
- Continuique dies, et in aera longa potestas:
- Vel quod ab occiduo pellunt tot nubila coelo
- Trans Noton, et fluvio cogunt incumbere nimbos:
- Vel quod aquas toties rumpentis litora Nili
- Adsiduo feriunt, coguntque resistere fluctus
- Ille mora cursus adversique obiice ponti
- Aestuat in campos. - Sunt, qui spiramina terris
- Esse putant, magnosque cavae compagis hiatus.
- Commeat hac penitus tacitis discursibus unda,
- Frigore ab Arctoo medium revocata sub axem,
- Cum Phoebus pressit Meroen, tellusque perusta
- Illuc duxit aquas. Trahitur Gangesque Padusque