Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et coitiones honorum adipiscendorum causa factas adversus rem publicam esse. latiorque et re et personis quaestio fieri, abnuente dictatore sine fine ulla quaestionis suae ius esse.

postulabantur ergo nobiles homines appellantibusque tribunos nemo erat auxilio, quin reciperentur.

inde nobilitas, nec ii modo, in quos crimen intendebatur, sed universi simul negare nobilium id crimen esse, quibus si nulla obstetur fraude, pateat via ad honorem, sed hominum novorum.

ipsos adeo dictatorem magistrumque equitum reos magis quam quaesitores idoneos eius criminis esse intellecturosque ita id esse, simul magistratu abissent. enim vero Maenius,

iam famae magis quam imperii memor, progressus in contionem ita verba

534
fecit:

“et omnes ante actae vitae vos conscios habeo, Quirites, et hic ipse honos delatus ad me testis est innocentiae meae; neque enim, quod saepe alias, quia ita tempora postulabant rei publicae, qui bello clarissimus esset, sed qui maxime procul ab his coitionibus vitam egisset, dictator deligendus exercendis quaestionibus fuit.