Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sed quoniam quidam nobiles homines — qua de causa, vos existimare quam me pro magistratu quicquam inconpertum dicere melius est —

primum ipsas expugnare quaestiones omni ope adnisi sunt, dein, postquam ad id parum potentes erant, ne causam dicerent, in praesidia adversariorum, appellationem et tribunicium auxilium,

patricii confugerunt, postremo repulsi inde — adeo omnia tutiora, quam ut innocentiam suam purgarent, visa — in nos inruerunt et privatis dictatorem poscere reum verecundiae non fuit, ut omnes di hominesque sciant ab illis etiam,

quae non possint, temptari, ne rationem vitae reddant, me obviam ire crimini et offerre me inimicis reum, dictatura me abdico.

vos quaeso, consules, si vobis datum ab senatu negotium fuerit, in me primum et hunc M. Folium quaestiones exerceatis, ut appareat innocentia nostra nos, non maiestate honoris tutos a criminationibus istis esse.” abdicat inde se dictatura

et post eum confestim Folius magisterio equitum; primique apud consules — iis enim ab senatu mandata res est — rei facti adversus nobilium testimonia egregie absolvuntur.