Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

invictus ergo Alexander cum invictis ducibus bella gessisset et eadem fortunae pignora in discrimen detulisset;

immo etiam eo plus periculi subisset, quod Macedones unum Alexandrum habuissent, multis casibus non solum obnoxium sed etiam offerentem se,

Romani multi fuissent Alexandro vel gloria vel rerum magnitudine pares, quorum suo quisque fato sine publico discrimine viveret morereturque.

restat, ut copiae copiis conparentur vel numero

525
vel militum genere vel multitudine auxiliorum. censebantur eius aetatis lustris ducena quinquagena milia capitum.

itaque in omni defectione sociorum Latini nominis urbano prope dilectu decem scribebantur legiones;

quaterni quinique exercitus saepe per eos annos in Etruria, in Gallis hostibus adiunctis, in Samnio, in Lucanis gerebant bellum.