Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quin tu hominis cum homine et ducis cum duce fortunam confers? quot Romanos duces nominem,
quibus numquam adversa fortuna pugnae fuit! paginas in annalibus magistratuumque fastis percurrere licet consulum dictatorumque, quorum nec virtutis nec fortunae ullo die populum Romanum paenituit.
et, quo sint mirabiliores quam Alexander aut quisquam rex, denos vicenosque dies quidam dictaturam, nemo plus quam annum consulatum gessit;
ab tribunis plebis dilectus inpediti sunt; post tempus ad bella ierunt, ante tempus comitiorum causa revocati sunt; in ipso conatu rerum circumegit se annus;
collegae nunc temeritas nunc pravitas inpedimento aut damno fuit; male gestis rebus alterius est; tironem aut mala disciplina institutum exercitum acceperunt.
at hercule reges non liberi solum inpedimentis omnibus sed domini rerum temporumque trahunt consiliis cuncta, non sequuntur.