Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
duae factiones senatum distinebant, una, cuius principes erant defectionis a populo Romano auctores, altera fidelium civium. certatum ab utrisque tamen est, ut ad reconciliandam pacem consuli opera navaretur.
pars altera, cum praesidium Samnitium, quia nihil satis praeparati erat ad obsidionem tolerandam, excessurum proxima nocte esset, enuntiare consuli satis habuit, qua noctis hora quaque porta et quam in viam egressurus hostis foret;
altera, quibus invitis descitum ad Samnites erat, eadem nocte portam etiam consuli aperuerunt armatosque clam nocte in urbem acceperunt.
ita duplici proditione et praesidium Samnitium insessis circa viam silvestribus locis necopinato oppressum est et ab urbe plena hostium clamor sublatus; momentoque unius horae caesus Samnis, Satricanus captus, et omnia in potestate consulis erant.
qui quaestione habita, quorum opera defectio esset facta, quos sontes conperit virgis caesos securi percussit praesidioque valido inposito arma Satricanis ademit.
inde ad triumphum decessisse Romam Papirium Cursorem scribunt, qui eo duce Luceriam receptam Samnitesque sub iugum missos auctores sunt.
et fuit
quae cognomen etiam dedit; victoremque cursu omnium aetatis suae fuisse ferunt, seu crurum vi seu exercitatione multa, cibi vinique eundem capacissimum;
nec cum ullo asperiorem, quia ipse invicti ad laborem corporis esset, fuisse militiam pediti pariter equitique;
equites etiam aliquando ausos ab eo petere, ut sibi pro re bene gesta laxaret aliquid laboris;
quibus ille: “ne nihil remissum dicatis, remitto,” inquit “ne utique dorsum demulceatis, cum ex equis descendetis.” et vis erat in eo viro imperii ingens pariter in socios civesque.