Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Praenestinus praetor per timorem segnius ex subsidiis suos duxerat in primam aciem; quem cum inambulans ante tabernaculum vocari iussisset, lictorem expedire securem iussit;

ad quam vocem exanimi stante Praenestino: “agedum, lictor, excide radicem hanc” inquit “incommodam ambulantibus” perfusumque ultimi supplicii metu multa dicta dimisit.

haud dubie illa aetate, qua nulla virtutum feracior fuit, nemo unus erat vir, quo magis innixa res Romana staret. quin eum parem destinant animis magno Alexandro ducem, si arma Asia perdomita in Europam vertisset.

nihil minus quaesitum a principio huius operis videri potest, quam ut plus iusto ab rerum ordine declinarem varietatibusque distinguendo opere et legentibus velut deverticula amoena et requiem animo meo quaererem;

tamen tanti regis ac ducis mentio, quibus saepe tacitis cogitationibus volutavi animum, eas evocat in medium, ut quaerere libeat, quinam eventus Romanis rebus, si cum Alexandro foret bellatum, futurus fuerit.

in bello pollere videntur militum copia et virtus, ingenia imperatorum, fortuna per omnia humana, maxime in re bellica potens: ea et singula intuenti et universa,

sicut ab aliis regibus gentibusque,

522
ita ab hoc quoque facile praestant invictum Romanum imperium.

iam primum, ut ordiar ab ducibus conparandis, haud equidem abnuo egregium ducem fuisse Alexandrum; sed clariorem tamen eum facit, quod unus fuit, quod adulescens in incremento rerum, nondum alteram fortunam expertus, decessit.

ut alios reges claros ducesque omittam, magna exempla casuum humanorum, Cyrum, quem maxime Graeci laudibus celebrant, quid nisi longa vita, sicut Magnum modo Pompeium, vertenti praebuit fortunae?

recenseam duces Romanos, nec omnes omnium aetatium, sed ipsos eos, cum quibus consulibus aut dictatoribus Alexandro fuit bellandum,

M. Valerium Corvum, C. Marcium Rutilum, C. Sulpicium, T. Manlium Torquatum, . Publilium Philonem, L. Papirium Cursorem, Fabium Maximum, duos Decios, L. Volumnium, M’. Curium?