Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

fraus deinde rem inclinavit, quod vocem audiri praeconis passi sunt, incolumem abiturum, qui arma posuisset. ea spes remisit a certamine animos, et passim arma iactari coepta.

pertinacior pars armata per aversam portam erupit, tutiorque eis audacia fuit quam incautus ad credendum ceteris pavor, quos circumdatos igni, nequiquam deos fidemque invocantes, Samnites concremaverunt. Consules,

inter se partiti provincias, Papirius in Apuliam ad Luceriam pergit, ubi equites Romani obsides ad Caudium dati custodiebantur, Publilius in Samnio substitit adversus Caudinas legiones.

distendit ea res Samnitium animos, quod nec ad Luceriam ire, ne ab tergo instaret hostis, nec manere, ne Luceria interim amitteretur,

satis audebant, optimum visum

516
est committere rem fortunae et transigere cum Publilio certamen; itaque in aciem copias educunt.

adversus quos Publilius consul cum dimicaturus esset, prius adloquendos milites ratus contionem advocari iussit. ceterum sicut ingenti alacritate ad praetorium concursum est, ita prae clamore poscentium pugnam nulla adhortatio imperatoris audita est: