Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Samnitibus pro superba pace infestissimum cernentibus renatum bellum omnia,
quae deinde evenerunt, non in animis solum sed prope in oculis esse, et sero ac nequiquam laudare senis Ponti utraque consilia, inter quae se media lapsos via victoriae possessionem pace incerta mutasse et beneficii et maleficii occasione amissa pugnaturos cum eis, quos potuerint in perpetuum vel inimicos tollere vel amicos facere.
adeoque nullodum certamine libatis viribus post Caudinam pacem animi mutaverant, ut clariorem inter Romanos deditio Postumium quam Pontium incruenta victoria inter Samnites faceret et geri posse bellum Romani pro victoria certa haberent,
Samnites simul rebellasse et vicisse crederent Romanum. haec Satricani ad Samnites defecerunt,
et Fregellae colonia necopinato adventu Samnitium — fuisse et Satricanos cum iis satis constat — nocte occupata est. timor inde mutuus utrosque usque ad lucem quietos tenuit;
lux pugnae initium fuit, quam aliquamdiu aequam, et quia pro aris ac focis dimicabatur et quia ex tectis adiuvabat inbellis certamen, Fregellani sustinuerunt.