Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quin tu, Spuri Postumi, si deos esse censes, aut omnia inrita facis aut pacto stas?

Samniti populo omnes, quos in potestate habuit, aut pro iis pax debetur. sed quid ego te appello, qui te captum victori cum qua potes fide restituis? populum appello, quem si sponsionis ad furculas Caudinas factae paenitet, restituat

514
legiones intra saltum, quo saeptae fuerunt.

nemo quemquam deceperit; omnia pro infecto sint; recipiant arma, quae per pactionem tradiderunt; redeant in castra sua; quidquid pridie habuerunt, quam in conloquium est ventum, habeant: bellum et fortia consilia placeant, tum sponsio et pax repudietur.

ea fortuna, iis locis, quae ante pacis mentionem habuimus, geramus bellum, nec populus Romanus consulum sponsionem nec nos fidem populi Romani accusemus.

numquamne causa defiet, cur victi pacto non stetis? obsides Porsinnae dedistis: furto eos subduxistis; auro civitatem a Gallis redemistis: inter accipiendum aurum caesi sunt;

pacem nobiscum pepigistis, ut legiones vobis captas restitueremus: pacem inritam facitis. et semper aliquam fraudi speciem iuris inponitis.