Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

civitate ira odioque ardente dilectus prope omnium voluntariorum fuit. rescriptae ex eodem milite novae legiones ductusque ad Caudium exercitus.

praegressi fetiales ubi ad portam venere, vestem detrahi pacis sponsoribus iubent, manus post tergum vinciri. cum apparitor verecundia maiestatis Postumi laxe vinciret, “quin tu” inquit “adducis lorum, ut iusta fiat deditio!”

ubi in coetum Samnitium et ad tribunal ventum Ponti est, A. Cornelius Arvina fetialis ita verba fecit:

“quandoque hisce homines iniussu populi Romani Quiritium foedus ictum iri spoponderunt atque ob rem noxam nocuerunt, ob rem, quo populus Romanus scelere inpio sit solutus, hosce homines vobis dedo.”

haec dicenti fetiali Postumius genu femur quanta maxime poterat vi perculit et clara voce ait se Samnitem civem esse, illum legatum fetialem a se contra ius gentium violatum: eo iustius bellum gesturos.

tum Pontius “nec ego istam deditionem accipiam” inquit, “nec Samnites ratam habebunt.