Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
tunc mutatione consilii subita cum alii silerent, Nasica unus ex omnibus ausus est monere consulem, ne hostem ludificatum priores imperatores fugiendo certamen manibus emitteret:
vereri, ne, si nocte abeat, sequendus maximo labore ac periculo in intima Macedoniae sit, aestasque, sicut prioribus ducibus, per calles saltusque Macedonicorum montium vagando circumagatur.
se magnopere
consul nihil offensus libera admonitione tam clari adulescentis “et ego” inquit “animum istum habui, Nasica, quem tu nunc habes, et, quem ego nunc habeo, tu habebis.
multis belli casibus didici, quando pugnandum, quando abstinendum pugna sit. non operae est stanti nunc in acie docere, quibus de causis hodie quiesse melius sit. rationes alias reposcito; nunc auctoritate veteris imperatoris contentus eris.”
conticuit adulescens: haud dubie videre aliqua impedimenta pugnae consulem, quae sibi non apparerent.
Paulus postquam metata castra impedimentaque conlocata animadvertit, ex postrema acie triarios primos subducit,