Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

lassitudo et sitis iam sentiebatur et meridiem aestum magis accensurum cum mox adpareret, statuit sic adfectos recenti atque integro hosti non obicere;

sed tantus ardor in animis ad dimicandum utcumque erat, ut consuli non minore arte ad suos eludendos quam ad hostes opus esset.

nondum omnibus instructis instabat tribunis militum, ut maturarent instruere; circumibat ipse ordines;

animos militum hortando in pugnam accendebat. ibi primo alacres signum poscebant; deinde, quantum incresceret aestus, et voltus minus vigentes et voces segniores erant, et quidam incumbentes scutis nixique pilis stabant tum iam aperte primis ordinibus inperat,

metarentur frontem castrorum et inpedimenta constituerent.

quod ubi fieri milites sensere, alii gaudere palam, quod fessos viae labore flagrantissimo aestu non coegisset pugnare;

legati circa imperatorem ducesque externi erant, inter quos et Attalus, omnes adprobantes, dum pugnaturum consulem credebant — neque enim ne his quidem cunctationem aperuerat suam —