Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Attalum, regis Eumenis fratrem, legatum venisse Romam Valerius Antias his consulibus scribit ad deferenda de Perseo crimina indicandosque apparatus belli. plurium annales, et quibus credidisse malis, ipsum Eumenem venisse tradunt.
Eumenes igitur ut Romam venit, exceptus cum tanto honore, quantum non meritis tantum eius, sed beneficiis etiam suis, ingentia quae in eum congesta erant, existimabant deberi, a praetore in senatum est introductus.
causam veniendi sibi Romam fuisse dixit praeter cupiditatem videndi deos hominesque, quorum beneficio in ea fortuna esset, supra quam ne optare quidem auderet, etiam ut coram moneret senatum, ut Persei conatis obviam iret.
orsus inde a Philippi consiliis necem Demetri filii rettulit, adversantis Romano bello; Bastarnarum gentem excitam
haec secum volutantem in animo, oppressum fato, regnum ei reliquisse, quem infestissimum esse sensisset Romanis. itaque Persea hereditarium a patre relictum bellum et simul cum imperio traditum, iamiam proximum alere ac fovere omnibus consiliis.