Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

collegam deterruit; patres eo magis, utrique pariter consuli infensi, in incepto perstabant. itaque cum de provinciis ageretur et Macedonia iam imminente Persei bello peteretur, Ligures ambobus consulibus decernunt;

Macedoniam decreturos negant, ni de M. Popilio referretur. postulantibus deinde, ut novos exercitus scribere aut supplementum veteribus liceret, utrumque negatum est.

praetoribus quoque in Hispaniam supplementum petentibus negatum, M. Iunio in citeriorem, Sp. Lucretio in ulteriorem.

C. Licinius Crassus urbanam iurisdictionem, Cn. Sicinius inter peregrinos erat sortitus, C. Memmius Siciliam, Sp. Cluvius Sardiniam.

consules ob ea irati senatui, Latinis feriis in primam quamque diem indictis, in provinciam abituros esse denuntiarunt, nec quicquam rei publicae acturos, praeterquam quod ad provinciarum administrationem adtineret.