Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
negat venisse se cum multitudine ad ianuam mearm, an ferro succinctos secum fuisse? quos nominavero, arcesse. possunt quidem omnia audere, qui hoc ausi sunt: non tamen audebunt negare.
si deprehensos intra limen meum cum ferro ad te deducerem, pro manifesto haberes: fatentes pro deprehensis habe.
exsecrare nunc cupiditatem regni, et furias fraternas concita. sed ne sint caecae, pater, exsecrationes tuae, discerne, dispice insidiatorem et petitum insidiis: noxium incesse caput.
qui occisurus fratrem fuit, habeat etiam iratos paternos deos: qui periturus fraterno scelere fuit, perfugium in patris misericordia et iustitia habeat. quo enim alio confugiam,
cui non sollemne lustrale exercitus tui, non decursus militum, non domus, non epulae, non nox ad quietem data naturae beneficio mortalibus tuta est?
si iero ad fratrem invitatus, moriendum est; si recepero intra ianuam comisatum fratrem, moriendum est:
nec eundo manendo insidias evito. quo me conferam? nihil praeter deos, pater, et te colui. non Romanos habeo, ad quos confugiam:
si me scelus fratris, te senectus absumpserit, aut ne ea quidem exspectata fuerit, regem regnumque Macedoniae sua futura sciunt. si quid extra Macedoniam tibi Romani reliquissent, mihi quoque id relictum crederem receptaculum.