Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

at in Macedonibus satis praesidii est. vidisti hesterno die impetum militum in me. quid illis defuit nisi ferrum? quod illis defuit interdiu, convivae fratris noctu sumpserunt.

quid de magna parte principum loquar, qui in Romanis spem omnem dignitatis et fortunae posuerunt et in eo, qui omnia apud Romanos potest? neque hercule istum mihi tantum, fratri maiori, sed prope est, ut tibi quoque ipsi, regi et patri, praeferant.

iste enim est, cuius beneficio poenam tibi senatus remisit, qui nunc te ab armis Romanis protegit, qui tuam senectutem obligatam et obnoxiam adulescentiae suae esse aequum censet.

pro isto Romani stant, pro isto omnes urbes tuo imperio liberatae, pro isto Macedones qui pace Romana gaudent. mihi praeter te, pater, quid usquam aut spei aut praesidii est?

quo spectare illas litteras ad te missas l T. Quinctii credis, quibus et bene te consuluisse rebus tuis ait, quod Demetrium Romam miseris, et hortatur, ut iterum et cum pluribus legatis et primoribus eum remittas Macedonum?

T. Quinctius nunc est auctor omnium rerum isti et magister. eum sibi te abdicate patre in locum tuum substituit. illic ante omnia clandestina cocta sunt consilia.

quaeruntur adiutores consiliis, cum te plures et principes Macedonum cum isto mittere iubet. qui hine integri et sinceri Romam eunt, Philippum regem se habere credentes, imbuti illinc

et infecti Romanis delenimentis redeunt Demetrius iis unus omnia est, eum iam regem vivo patre appellant. haec si indignor, audiendum est statim

68
non ab aliis solum sed etiam a te, pater, cupiditatis regni crimen.