Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
incertam namque aciem signum aliis dari, receptui aliis cani iubentibus invasere opportune Veientes. castra propinqua turbatos ac terga dantes accepere; plus itaque ignominiae quam cladis est acceptum. maesta civitas fuit vinci insueta;
odisse tribunos, poscere dictatorem: in eo verti spes civitatis. et cum ibi quoque religio obstaret, ne non posset nisi ab consule dici dictator, augures consulti eam religionem exemere.
A. Cornelius dictatorem Mam. Aemilium dixit et ipse ab eo magister equitum est dictus; adeo, simul fortuna civitatis virtute vera eguit, nihil censoria animadversio effecit, quo minus regimen rerum ex notata indigne domo peteretur.
Veientes re secunda elati missis circum Etruriae populos legatis iactando tres duces Romanos ab se uno proelio fusos, cum tamen nullam publici consilii societatem movissent,
uni Fidenatium populo rebellare placuit; et tamquam nisi ab scelere bellum ordiri nefas esset, sicut legatorum antea, ita novorum colonorum caede inbutis armis Veientibus sese coniungunt.