Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
cum Veientibus nuper acie dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat, indutiaeque inde, non pax facta, quarum et dies exierat et ante diem rebellaverant; missi tamen fetiales; nec eorum, cum more patrum iurati repeterent res, verba sunt audita.
controversia inde fuit, utrum populi iussu indiceretur bellum, an satis esset senatus consultum. pervicere tribuni denuntiando inpedituros se dilectum, ut Quinctius consul de bello ad populum ferret. omnes centuriae iussere. in eo quoque plebs superior fuit,
quod tenuit, ne consules in proximum annum crearentur.
tribuni militum consulari potestate quattuor creati sunt, T. Quinctius Poenus ex consulatu, C. Furius, M. Postumius, A. Cornelius Cossus.
ex his Cossus praefuit urbi; tres dilectu habito profecti sunt Veios documentoque fuere, quam plurium imperium bello inutile esset. tendendo ad sua quisque consilia, cum aliud alii videretur, aperuerunt occasionem ad bene rem gerendamlocum hosti;