Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ipse, ut est humanus animus insatiabilis eo, quod fortuna spondet, ad altiora et non concessa tendere et, quoniam consulatus quoque eripiendus invitis patribus esset, de regno agitare: id unum dignum tanto apparatu consiliorum et certamine, quod ingens exsudandum esset, praemium fore.
iam comitia consularia instabant; quae res eum necdum compositis maturisve satis consiliis oppressit. consul sextum creatus T. Quinctius Capitolinus,
minime opportunus vir novanti res; collega additur ei Agrippa Menenius, cui Lanato erat cognomen;
et L. Minucius praefectus annonae seu refectus seu, quoad res posceret, in incertum creatus; nihil enim constat, nisi in libros linteos utroque anno relatum inter magistratus praefecti nomen.
hic Minucius eandem publice curationem agens, quam Maelius privatim agendam susceperat, cum in utraque domo genus idem hominum versaretur, rem conpertam ad senatum defert: tela in domum Maelii conferri,
eumque contiones domi habere ac non dubia regni consilia esse. tempus agendae rei nondum stare; cetera iam convenisse; et tribunos mercede emptos ad prodendam libertatem et partita ducibus multitudinis ministeria esse. serius se paene, quam tutum fuerit, ne cuius incerti vanique auctor esset, ea deferre. postquam sunt audita,
cum undique primores patrum et prioris anni consules increparent, quod eas largitiones coetusque plebis in privata domo passi essent fieri, et novos consules, quod expectassent, donec a praefecto annonae tanta res ad senatum deferretur, quae consulem non auctorem solum desideraret, sed etiam vindicem;