Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Quinctius consules immerito increpari ait, qui constricti legibus de provocatione ad dissolvendum imperium latis nequaquam tantum virium in magistratu ad rem pro
itaque se dictatorem L. Quinctium dicturum; ibi animum parem tantae potestati esse. adprobantibus cunctis primo Quinctius abnuere et, quid sibi vellent, rogitare, qui se aetate exacta tantae dimicationi obicerent.
dein cum undique plus in illo senili animo non consilii modo, sed etiam virtutis esse quam in omnibus aliis dicerent laudibusque inmeritis onerarent et consul nihil remitteret, precatus tandem deos inmortales Cincinnatus,
ne senectus sua in tam trepidis rebus damno dedecorive rei publicae esset, dictator a consule dicitur. ipse deinde C. Servilium Ahalam magistrum equitum dicit.
postero die dispositis praesidiis cum in forum descendisset conversaque in eum plebs novitate rei ac miraculo esset et Maeliani atque ipse dux eorum in se intentam vim tanti imperii cernerent,
expertes consiliorum regni, qui tumultus, quod bellum repens aut dictatoriam maiestatem aut Quinctium post octogesimum annum rectorem rei publicae quaesisset,
rogitarent, missus ab dictatore Servilius magister equitum ad Maelium “vocat te” inquit “dictator.” cum pavidus ille, quid vellet, quaereret Serviliusque causam dicendam esse proponeret crimenque a Minucio delatum ad senatum diluendum,