Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Flaminio Fulvioque in Hispaniis prorogatum imperium. Atilio in Bruttios duae legiones decretae, quae priore anno urbanae fuissent, et ut sociis eodem milia peditum quindecim imperarentur et quingenti equites.
Baebius Tamphilus triginta naves quinqueremes facere iussus et ex navalibus veteres deducere, si quae utiles essent, et scribere navalis socios; et consulibus imperatum, ut ei duo milia socium ac Latini nominis et mille Romanos darent pedites.
hi duo praetores et duo exercitus, terrestris navalisque, adversus Nabim aperte iam oppugnantem socios populi Romani dicebantur parari;
ceterum legati ad Antiochum missi expectabantur, et priusquam ii redissent, vetuerat Cn. Domitium consulem senatus discedere ab urbe.
praetoribus Fulvio et Scribonio, quibus ut ius dicerent Romae provincia erat, negotium datum, ut praeter eam classem, cui Baebius praefuturus erat, centum quinqueremes pararent.
priusquam consul praetoresque in provincias proficiscerentur, supplicatio fuit prodigiorum causa.
capram sex haedos uno fetu edidisse ex Piceno nuntiatum est et Arreti puerum natum unimanum,
Amiterni pluvisse, Formiis portam murumque de caelo tacta et, quod maxime terrebat, consulis Cn. Domiti bovem locutum “Roma, cave tibi.”
ceterorum prodigiorum
maxime circa Flumentanam portam, evertit. saxum ingens, sive imbribus seu motu terrae leniore, quam ut alioqui sentiretur, labefactatum in vicum Iugarium ex Capitolio procidit et multos oppressit. in agris passim inundatis pecua ablata, villarum strages facta est.
priusquam L. Quinctius consul in provinciam perveniret, Q. Minucius in agro Pisano cum Liguribus signis collatis pugnavit; novem milia hostium occidit,
ceteros fusos fugatosque in castra compulit. ea usque in noctem magno certamine oppugnata defensaque sunt.
nocte clam profecti Ligures; prima luce vacua castra Romanus invasit; praedae minus inventum est, quod subinde spolia agrorum capta domos mittebant.
Minucius nihil deinde laxamenti hostibus dedit; ex agro Pisano in Ligures profectus castella vicosque eorum igni ferroque pervastavit.
ibi praeda Etrusca, quae missa a populatoribus fuerat, repletus est miles Romanus.
sub idem tempus legati ab regibus Romam reverterunt;