Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

deinde melius esse ratus et percunctari causam repentinae alienationis et purgare se, tempore apto quaesita simpliciter iracundiae causa auditaque “pater Hamilcar” inquit,

“Antioche, parvum admodum me, cum sacrificaret, altaribus admotum iureiurando adegit numquam amicum fore populi Romani.

sub hoc sacramento sex et triginta annos militavi; hoc me in pace patria mea expulit; hoc patria extorrem in tuam regiam adduxit; hoc duce, si tu spem destitueris, ubicumque vires, ubi arma esse sciam, inveniam, toto orbe terrarum quaerens, aliquos Romanis hostis.

itaque si quibus tuorum meis criminibus apud te crescere libet, aliam materiam crescendi ex me quaerant.

odi odioque sum Romanis. id me verum dicere pater Hamilcar et dii testes sunt. proinde cum de bello Romano cogitabis, inter primos amicos Hannibalem habeto; si qua res te ad pacem compellet, in id consilium alium, cum quo deliberes, quaerito.”

non movit modo talis oratio regem, sed etiam reconciliavit Hannibali. ex consilio ita discessum est, ut bellum gereretur.

Romae destinabant quidem sermonibus hostem Antiochum, sed nihildum ad id bellum praeter animos parabant.

consulibus ambobus Italia provincia decreta est, ita ut inter se compararent sortirenturve,

uter comitiis eius anni praeesset; ad utrum ea non pertineret cura, ut paratus esset, si quo eum extra Italiam opus esset ducere legiones.

huic consuli permissum, ut duas legiones scriberet novas et socium Latini nominis viginti milia et equites octingentos;

alteri consuli duae legiones decretae, quas L. Cornelius consul superioris anni habuisset, et socium ac Latini nominis ex eodem exercitu quindecim milia et equites quingenti.

Q. Minucio cum exercitu, quem in Liguribus habebat, prorogatum imperium; additum, in supplementum ut quattuor milia peditum Romanorum scriberentur,

213
centum quinquaginta equites, et sociis eodem quinque milia peditum imperarentur, ducenti quinquaginta equites.

Cn. Domitio extra Italiam, quo senatus censuisset, provincia evenit, L. Quinctio Gallia et comitia habenda.

praetores deinde provincias sortiti, M. Fulvius Centumalus urbanam, L. Scribonius Libo peregrinam, L. Valerius Tappo Siciliam, Q. Salonius Sarra Sardiniam, M. Baebius Tamphilus Hispaniam citeriorem, A. Atilius Serranus ulteriorem.

sed his duobus primum senatus consulto, deinde plebei etiam scito permutatae provinciae sunt:

Atilio classis et Macedonia, Baebio Brutti decreti.