Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quod reprenderet, matronae sua sponte an nobis auctoribus fecissent. rem defendam, non nos, in quos iecit magis hoc consul verbo tenus, quam ut re insimularet.
coetum et seditionem et interdum muliebrem appellavit, quod matronae in publico
verba magna, quae rei augendae causa conquirantur, et haec et alia esse scio, et M. oratorem non solum gravem sed interdum etiam trucem esse scimus omnes, cum ingenio sit mitis.
nam quid tandem novi matronae fecerunt, quod in causa ad se pertinente in publicum processerunt? numquam ante hoc tempus in publico apparuerunt?
tuas adversus te Origines revolvam. accipe, id fecerint, et quidem semper bono publico. iam a principio, regnante Romulo, cum Capitolio ab Sabinis capto medio in foro signis collatis dimicaretur, intercursu matronarum inter acies duas proelium
sedatum est? quid? regibus exactis cum Coriolano Marcio duce legiones Volscorum castra ad quintum lapidem posuissent, nonne id agmen, quo obruta haec urbs esset, matronae averterunt? iam urbe capta a Gallis aurum, quo redempta urbs est, nonne matronae consensu omnium in publicum contulerunt?
proximo bello, ne antiqua repetam, nonne et, cum pecunia opus fuit, viduarum pecuniae adiuverunt aerarium, et, dii quoque novi ad opem ferendam dubiis rebus accerserentur, matronae universae ad mare profectae sunt ad matrem Idaeam accipiendam?
dissimiles, inquis, causae sunt. nec mihi causas aequare propositum est;
nihil novi factum purgare satis est. ceterum quod in rebus ad omnis pariter, viros feminas, pertinentibus fecisse eas nemo miratus est, in causa proprie ad ipsas pertinente miramur fecisse? quid autem fecerunt?